NAtus est Georgius
Fabricius Chemnicii, urbe Misniae celebri et optime morata; anno
Christi 1516.
d. 24. April. Ut primum ingredi et loqui coepit, in scholam patriam a
parentibus deductus est: ut una cum aetate molli et tenera pietatis et
litterarum studiis sese imbueret. Ab his vero initiis progressus est
paulatim
ad litteras Latinas et Graecas, in quibus tantum prosecit; ut celeriter
aequalibus et condiscipulis suis ingenii gloria antecelluerit. Inprimis
vero se
ad scribendi carminis studium contulit, ad quod naturae quaedam
adiumenta non
contemnenda habere visus est. In hoc itaque studio caste, integreque
sic
versatus est, ut et propter carminis venustatem et mores sinceros atque
incorruptos, amaretur a multis.
Cumque ad scholarum ministerium usumque sese pararet; mature nactus est, in schola quidem patria, locum sub Hertelio, Fribergae sub Rivio, Lipsiae vero sub Bornero, ubi primum ingenio, moribus et doctrina eius delectati Werteri, antiqua nobilitate et virtute fratres in Thuringia, Wolffgangus, Philippus, Antonius, adsciverunt eum Magistrum et moderatorem studiorum suorum. Nam cum Wolffgango profectus est in Italiam, cuius Academiae tunc studiis liberalissimis florebant, et Professorib. [abbr.: Professoribus] eruditissimis affluebant: Erat enim tunc Italia vere domicilium litterarum, ad quam tamquam ad mercaturam bonarum artium proficiscebantur fere omnes, qui anteire ceteros doctrina atque scientia studebant. Ibi ergo non audire solum doctissimos viros, Lazarum Bonamicum, cui una cum Wertero commendatus erat a Iulio Pflugio, Neopurgensi praesule, et alios quamplurimos Fabricio licuit: sed Romam etiam ipsam, quae caput orbis Christiani habita est multis saeculis, contemplatus est. Idque non eo modo, quo plerique alii, qui adspectu solo contenti sunt: sed ita in omnes partes, angulos, recessus, templa, arces, oculos et mentem coniecit: ut conferre pene singula cum antiquorum descriptionibus, quae in Poetis praesertim sparsae sunt, inciperet. Ex quo etiam Roma eius nata est, quae pulchre ad versus vetustorum Poetarum sic aptata est, ut expressa ex illis, et efficta esse videatur. Hoc vero quicquid est, quod certe magnum est, in homine Germano, Werteri liberalitati acceptum referre debemus omnes, quotquot imagine veteris Romae delectamur, ad quam, si ea, quae nunc est, conferatur, umbra vix esse videbitur. Adeo et vetustate temporis, quae omnia consumit et incursu barbarorum, bellis, incendiis, et aliis calamitatibus diminuta est.
Cum eodem Wolfgango etiam Argentinense gymnasium adiit, quod optime constitutum, duce et Rectore Ioanne Sturmio, prospere feliciterque in studiis optimarum artium procedebat. Eodem postea reversus est denuo cum fratribus Philippo et Antonio Werteris. Inde Misenam, Ioannis Rivii potissimum suasu, accersitus ad illustris ludi constitutionem atque gubernationem, annos viginti sex fide bona, studio indefesso, patientia laborum et onerum incredibili, et constantia infracta illo officii munere functus est. Et quidem usque ad extremum vitae diem in eo permansit. In hoc vero curriculo et pulvere scholastico, quamvis difficili et fastidii pleno, non docendo solum et regendo; sed libros etiam scholis utiles et necessarios edendo privatim et publice prodesse conatus est.
Etenim
per se labor est
ingens, tot puerorum adolescentumque libidinem cupiditatemque indomitam
atque
effrenatam comprimere, et ad accipiendos pietatis, virtutis atque
eruditionis
satus praeparare atque traducere. Tum augent etiam difficultatem alia
impedimenta, quae fere quottidie obstrepere bonis praeceptorum
conatibus
solent. Quae profecto tot tamque varia in suo isto munere sensit atque
expertus
est Fabricius, ut mirum sit eum superate potuisse. Quo sane praeclarior
virtus
huius viri, et admirabilior videri debet; quo in tantis occupationibus,
tam
molestis, tam gravibus et diuturnis, non succubuit tamen: nec, ut
plerique
faciunt, loco cessit relevatione aliqua et relaxatione quaesita, sed
firmiter
in statione ista tamquam in acie, in quam a Deo se collocatum sciebat,
usque ad
finem vitae suae perseueravit. Idcirco Imperator Rom Maximilianus II.
sapienti
consilio et more institutoque maiorum suorum, tam laureae dignitate,
quam
nobilitatis verae insignibus, sub ipsa morte illum decoravit.
Ex quo elucet, Fabricium;
laude, praedicatione, litteris et memoria dignissimum esse. Tres enim
sunt
artes, quae salutem rebus humanis afferunt, et possunt locare homines
in amplo
dignitatis gradu: scientia litterarum, intelligentia politica, et rei
militaris
peritia. His enim continetur, et munitur omnis Respublic. Et qui in
harum una
excellit, merito magnus et honore dignus censetur.
Sed ex his eam potissimum
delegit et secutus est Fabricius, quae reliquarum administra quidem
est; sed
mater tamen, et quasi fons quidam merito habetur. Professio videlicet
earum
artium, quibus aetas puerilis ad humanitatem informatur, et ad omnium
ecclesiasticorum et civilium munerum administrationem praeparatur. Ut
autem
aedificiorum fundamenta certa esse oportet: sic initia omnis doctrinae,
sapientiae et industriae, ad quodcumque officii munus in Ecclesia et
Repub.
necessariae a puerili institutione in scholis facere necesse est: ut
usui
Reipublic. et Ecclesiae fore eos non dubitemus, quorum aetas prima
rectis
studiis ad honestatem, pietatem, atque integritatem informata est.
Neque
profecto officinae sunt aliae probitatis atque doctrinae, quam scholae:
quae ob
id gymnasia recte dicuntur; quod in iis ingenia puerorum
adolescentumque ad
artes, quarum usus est in vita necessarius exerceantur.
In tali officina omne
turriculum industriae Fabricii elaboratum est, annos amplius viginti
sex. In
quo quidem quo plures molestias vidit, difficultatesque acerbiores
exsorbuit:
eo plus opis et emolumenti, ad binnes civilis et ecclesiasticae
potestatis
partes attulit. Ex ludis enim prodire oportet adolescentes, iuvenesque,
ingeniis, moribus, atque litteris instructos, ad capessenda munera
docendi in
Ecclesia, causas agendi in foro, iudicandi controversias in iudicio, et
decidendi componendique lites privatas et publicas in curia, et omnibus
vitae
partibus.
Denique nihil est uspiam,
quod non adminicula doctrinae scholasticae desideret, non census, non
reditus,
nec negotium pene ullum sine artis beneficio confici potest. Usque eo
in
omnibus rebus calamus scriptorius dominatur; ut merito in capite
tamquam summum
decus et ornamentum gestetur.
Cum igitur tot annos
continuos iuniores in Misenae illustri ludo erudierit Fabricius: facile
intelligi potest, quantum rebus humanis commodarit. Etenim cum ex opere
effecto
aestimari soleat artifex: fuerunt permulti nobiles, virtute,
eruditione,
facundia, et auctoritate praestantes viri quorum industria partim in
aula
Saxonica publice tamquam lumen luxit: partim in iudiciis
disceptationibusque
publicis et privatis abunde conspecta sunt. Fuerunt in Ecclesiae
muneribus
atque functionibus multi viri literati, qui docendo sanctum Dei verbum
multis
prodesse, iacentes erigere, securos terrere, et exanimatos ex faucibus
et ore
Satanae infernique ereptos ad spem vitae, atque laetitiae sempiternae
excitare
potuerunt.
Nec defuerunt qui passim in
scholis alios vicissim salutari doctrina erudierunt, et utilitatis
fructum
magnum communi vitae praebuerunt. Atque illi quidem omnes memori mente,
gratoque ore, id quod sciverunt, si non omnino, multo maxima tamen ex
parte,
Fabricio acceptum tulerunt; ingenue per quem profecissent, profitentes.
Fabricii enim diligentiam praedicarunt, fidem admirati sunt: et
industriam
suspexerunt. Quin illi ipsi etiam, qui ex ludo eius et disciplina in
bellum
profecti sunt, eius institutionis piae fructum aliquem absque ulla
dubitatione
perceperunt, quoties admonitionum eius sedularum de cultu pietatis, et
poenis
horrendis contemptus Dei et violationis iustitiae fuerunt recordati.
Si quis igitur honos,
tamquam merces virtutis, his debetur, quorum merita in Rempub. ampla
sunt:
negare profecto non possumus, quin Fabricio maximus, ob tot eius in
Ecclesiam
et Rempub. beneficia, sit habendus. Si quoque ex doctrina sua nobilis
et clarus
olim fuit Demetrius: si ex professione litterarum et artium nobiles
dicti sunt
nonnulli philosophi: aut si propter dicendi doctrinam illustris et
nobilis
nominatus est Isocrates: haud sane video, cur non pari iure et
aequitate
nobilis et clarus habeatur Fabricius: quippe qui in docendis litteris
tanta
cura tantaque sedulitate versatus est, ut ex eius officina prope
innumerabiles
prodierint viri literati, atque diserti; quorum usus fuit diuturnus in
ecclesiasticis
pariter et civilibus muniis atque negotiis.
Neque vero docendi partibus
hisce difficilibus et arduis contentus fuit Fabricius; sed in scribendo
insuper
etiam magnum studium multamque operam nauavit. Nam res Misnicas
versibus et
oratione soluta ornavit, et inclitam Ducum atque Electorum Saxoniae
familiam
attigit: ut non tam Rector scholae bonus, quam scriptor purus atque
fidelis
iure dicatur, nec iniuria de eo praedicari elogium hoc possit:
Gymnasiarchus
erat praestans, scriptorque disertus. Est enim in his, quae in isto
genere
scripsit, et mira orationis puritas, et rerum ipsarum, quas persecutus
est,
insignis, perspicua tamen et apta brevitas.
In carmine vero tanta est
numerorum concinnitas, tantus verborum delectus, tantaque rerum
sanctimonia,
atque castitas, ut non adaequasse solum in hoc genere multos ex
antiquissimis,
sed in aliquibus etiam superasse videatur. Etenim in verbis eam curam
adhibuit;
ut ab iis, quae ethnicam idolomaniam redolent, nostramque religiosam
pietatem
laedunt, data opera abstinuerit. Et recte quidem.
Quae est enim insania, in
tanta luce verbi divini cum caecis Ethnicis colludere? Quasi vero
scriptorum
Propheticorum et Apostolicorum tanta sit inopia, ut ad scribendum
Christianum
carmen phrases nobis desint, nisi ab ethnica idolomania mutuemur.
Sed delectat scilicet
iuniores copia illa atque varietas, quae in Ethnicis Poetis admodum
iucunda
est; ut ad eam, tamquam ad Sirenum cantus adhaerescant. Quod ipsum
etiam sibi
accidisse iuveni querebatur Fabricius: Ideoque tandem errorem suum
agnoscens
atque deplorans, taedere se atque pudere dixit eorum verborum atque
locutionum,
quae ex ethnica idolomania suis aliquando poematis adspersisset. Nec
postea
Deum alium aut numen in suis versibus legi voluit; quam illud unicum,
verum aeternum
et amicum generi nostro, patefactum scilicet illustribus testimoniis
verbi, et
filii unigeniti, Domini et Salvatoris nostri. Ceterum diis gentium,
magnis et
parvis, caelestibus, terrestribus, silvestribus, et marinis, pollui et
inquinari foedissime scripta Christiana existimavit. Inde sane effectum
est, ut
carmen nullum condere studeret, nisi sanctum, castum, plenum pietate et
fide
Iesu Christi, quem nosse solum et ipse volebat, et ut alii nosse
possent,
operam dabat.
In hoc tandem etiam spe,
fiducia et salute sua omni fixa atque locata adquievit, et ex hac
mortali ac
laboriosa schola in caelestem Academiam atque consuetudinem migravit,
ubi cum
Deo, Christo, amore et desiderio suo, angelis et omnibus electis aevum
agit.
Facta autem haec beata eius migratio anno salutis reparatae supra
millesimum
quingentesimum septuagesimo plimo, mense [note: d.
13. Iulii. Distichon
quod de se composuit Fabricius. ] Iulio: aetatis
vero eius quinquagesimo
sexto, climacterico. Distichon hoc de se vivus ipse composuit:
Fabricius studuit bene de
pietate mereri: Sed quicquid
potuit,
gloria, Christe, tua est.
Item hoc:
*s1oi/ xa/rin oi)=da qew=| eu)s1w la/gxnw|,
o(\s2 m'
e)di/dacas2
*)en bioth=| te qanei=n, e)n qana/tw| de\ biou=n.
Quae praeter supra nominata in lucem dederit: ea indicant nominatim bibliothecae. Ex oratione Matthaei Dresseri de Fabricio, quae inserta est illius Rhetoricae.